De Admirandis, Pag. 11
 
Vanini, De Admirandis

/p. 11/ Hic ego non dicam coelum ab igne non destrui,

quia nullum credo esse prope coelum nec

alibi ignis elementum, ut alias fortasse probabo.

Sed, mitioribus utens verbis, concedo ignem

esse coelo contiguum, in illud tamen non agere.

Nec enim verum est quod ais, quaecunque

communem materiam habent, ea inter se agere aut

pati mutuo; sed id evenit ibi tantum, ubi contrariae

sunt qualitates. Quare in coelo, cum non sit affectio

ijs, quae in igne sunt, affectionibus contraria

(sunt enim secundum Peripateticos diversi generis,

nam differunt per corruptibile et incorruptibile,

contraria autem sub eodem genere

sunt) coeli qualitates ab ignis qualitatibus non

destruentur. Alex. – Erudita sane responsio. Iam vero

per Aristotelis Genium te deprecor id mihi explices:

materia coeli estne eadem in omnibus coeli

partibus? I. C. Hieronymus Cardanus,[1] Subtilitatum

Professor et de nobis optime meritus, pernegat.

Alex. – Qua vero ratione fretus? I. C. – Quia non

eundem ad modum cuncta lucent astra. Alex. – At

quomodo divinum illud animal ex diversis compositum

est materijs? Sane duae si essent materiae,

duae etiam formae. Tu vero dic quid sentis.

I. C. – Non plures esse in coelo materias, sed

plus materiae in una coeli parte quam in alia;

quare densitate et raritate, non materiei diversitate,

coeli partes differre mihi credendum duco.

Aristotelis namque sum alumnus, nec poenitet.

Is[2] me docuit eandem esse coeli et stellarum substantiam,

et Averroës[3] negat in coelo heterogeneitatem;

hinc veterum Philosophorum, qui stellam in

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum